Wednesday, June 24, 2015

Scots Wha Hae

by Robert Burns

'Scots, wha hae wi Wallace bled,
Scots, wham Bruce has aften led,
Welcome tae yer gory bed,
Or tae victorie.

'Now's the day, an now's the hour:
See the front o battle lour,
See approach proud Edward's power -
Chains and Slaverie.

'Wha will be a traitor knave?
Wha will fill a coward's grave?
Wha sae base as be a slave?
Let him turn an flee.

'Wha, for Scotland's king and law,
Freedom's sword will strongly draw,
Freeman stand, or Freeman fa,
Let him on wi me.

'By Oppression's woes and pains,
By your sons in servile chains!
We will drain our dearest veins,
But they shall be free.

'Lay the proud usurpers low,
Tyrants fall in every foe,
Liberty's in every blow! -
Let us do or dee.

Friday, June 19, 2015

I Kill Giants

by Alisa Xayalith

The end of June came
And took you away
We were all crying
Felt like I was dying

Black dress and black shoes
Tied laces for you
The saddest of days
Why couldn't we save you?

Inside my head
At the edge of the bed
Where somberness lay
In your children that day

As goodbyes are spent
Holding on to what's left
The saddest of days
Why couldn't we save you?

Nothing but ashes
In the old fire place
With all of the memories
He has erased

Heavier heels
His mourning concealed
On the saddest of days
Why couldn't we save you?

Monday, June 15, 2015

Magna Carta

Johannes Dei gratia rex Angliae, dominus Hyberniae, dux Normanniae et Aquitanniae, comes Andegaviae, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, forestariis, vicecomitibus, praepositis, ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem. Sciatis nos intuitu Dei et pro salute animae nostrae et omnium antecessorum et haredum nostrorum, ad honorem Dei et exaltationem sanctae ecclesiae, et emendationem regni nostri, per consilium venerabilium patrum nostrorum, Stephani Cantuariensis archiepiscopi totius Angliae primatis et sanctae Romanae ecclesiae cardinalis, Henrici Dublinensis archiepiscopi, Willelmi Londoniensis, Petri Wintoniensis, Joscelini Bathoniensis et Glastoniensis, Hugoni Lincolniensis, Walteri Wygornensis, Willelmi Coventrensis, et Benedicti Roffensis episcoporum; magistri Pandulfi domini papae subdiaconi et familiaris, fratris Eymerici magistri militiae Templi in Anglia; et nobilium virorum Willelmi Mariscalli comitis Penbrociae, Willelmi comitis Saresberiae, Willelmi comitis Warenniae, Willelmi comitis Arundelliae, Alani de Galweya constabularii Scottiae, Warini filii Geroldi, Petri filii Hereberti, Huberti de Burgo senescalli Pictaviae, Hugonis de Nevilla, Mathei filii Hereberti, Thomae Basset, Alani Basset, Philippo de Albiniaco, Roberti de Roppel, Johannis Mariscalli, Johannis filii Hugonis et aliorum fidelium nostrorum:

1. In primis concessisse Deo et hac praesenti carta nostra confirmasse, pro nobis et haeredibus nostris in perpetuum, quod Anglicana ecclesia libera sit, et habeat jura sua integra, et libertates suas illaesas; et its volumus observari; quod apparet ex eo quod libertatem electionum, quae maxima et magis necessaria reputatur ecclesiae Anglicanae, mera et spontanea voluntate, ante discordiam inter nos et barones nostros motam, concessimus et carta nostra confirmavimus, et eam obtinuimus a domino papa Innocentio tertio confirmari; quam et nos observabimus et ab haeredibus nostris in perpetuum bona fide volumus observari. Concessimus etiam omnibus liberis hominibus regni nostri, pro nobis et haeredibus nostris in perpetuum, omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas, eis et haeredibus suis, de nobis et haeredibus nostris.

2. Si quis comitum vel baronum nostrorum, sive aliorum tenentium de nobis in capite per servitium militare, mortuus fuerit, et cum decesserit haeres suus plenae aetatis fuerit et relevium debeat, habeat haereditatem suam per antiquum relevium; scilicet haeres vel haeredes de baronia comitis integra per centum libras; haeres vel haeredes baronis de baronia integra per centum libras; haeres vel haeredes militis de feodo militis integro per centum solidos ad plus; et qui minus debuerit minus det secundum antiquam consuetudinem feodorum.

3. Si autem haeres alicujus talium fuerit infra aetatem et fuerit in custodia, cum ad aetatem pervenerit, habeat haereditatem suam sine relevio et sine fine.

4. Custos terrae hujusmodi haeredis qui infra aetatem fuerit, non capiat de terra haeredis nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines, et rationabilia servitia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum; et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terrae vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus illius nobis respondere debeat, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo, qui de exitibus respondeant nobis vel ei cui eos assignaverimus; et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terrae, et ille destructionem inde fecerit vel vastum, amittat ipsam custodiam, et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respondeant sicut praedictum est.

5. Custos autem, quamdiu custodiam terrae habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, molendina, et cetera at terram illam pertinentia, de exitibus terrae ejusdem; et reddat haeredi, cum ad plenam aetatem pervenerit, terram suam totam instauratam de carrucis et wainnagiis secumdum quod tempus wainnagii exiget et exitus terrae rationabiliter poterunt sustinere.

6. Haeredes maritentur absque disparagatione, ita tamen quod, antequam contrahatur matrimonium, ostendatur propinquis de consanguinitate ipsius haeredis.

7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et haereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel haereditate sua quam haereditatem maritus suus et ipsa tenuerint die obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.

8. Nulla vidua distringatur ad se maritandum dum voluerit vivere sine marito, ita tamen quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui de quo tenuerit, si de alio tenuerit.

9. Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo, quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum; nec pleggii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficit ad solutionem debiti; et si capitalis debitor defecerit in solutione debiti, non habens unde solvat, pleggii respondeant de debito; et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris donec sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se esse quietum inde versus eosdem pleggios.

10. Si quis mutuo ceperit aliquid a Judaeis, plus vel minus, et moriatur antequam debitum illud solvatur, debitum non usuret quamdiu haeres fuerit infra aetatem, de quocumque teneat; et si debitum illud inciderit in manus nostras, nos non capiemus nisi catallum contentum in carta.

11. Et si quis moriatur, et debitum debeat Judaeis, uxor ejus habeat dotem suam, et nihil reddat de debito illo; et si liberi ipsius defuncti qui fuerint infra aetatem remanserint, provideantur eis necessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti, et de residuo solvatur debitum, salvo servitio dominorum; simili modo fiat de debitis quae debentur aliis quam Judaeis.

12. Nullum scutagium vel auxilium ponatur in regno nostro nisi per commune consilium regni nostri, nisi ad corpus nostrum redimendum, et primogenitum filium nostrum militem faciendum, et ad filiam nostram primogenitam semel maritandam, at ad haec non fiat nisi rationabile auxilium; simili modo fiat de auxiliis de civitate Londoniarum.

13. Et civitas Londoniarum habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas, tam per terras, quam per aquas. Praeterea volumus et concedimus quod omnes aliae civitates, et burgi, et villae, et portus, habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas.

14. Et ad habendum commune consilium regni, de auxilio assidendo aliter quam in tribus casibus praedictis, vel de scutagio assidendo, summoneri faciemus archiepiscopos, episcopos, abbates, comites, et majores barones, sigillatim per litteras nostras; et praeterea faciemus summoneri in generali, per vicecomites et ballivos nostros, omnes illos qui de nobis tenent in capite; ad certum diem, scilicet ad terminum quadraginta dierum ad minus, et ad certum locum; et in omnibus litteris illius summonitionis causam summonitionis exprimemus; et sic facta summonitione negotium ad diem assignatum procedat secundum consilium illorum qui praesentes fuerint, quamvis non omnes summoniti venerint.

15. Nos non concedemus de cetero alicui quod capiat auxilium de liberis hominibus suis, nisi ad corpus suum redimendum, et ad faciendum primogenitum filium suum militem, et ad primogenitam filiam suam semel maritandam, at ad haec non fiat nisi rationabile auxilium.

16. Nullus distringatur ad faciendum majus servitium de feodo militis, nec de alio libero tenemento, quam inde debetur.

17. Communia placita non sequantur curiam nostram sed teneantur in aliquo loco certo.

18. Recognitiones de nova dissaisina, de morte ancestoris, et de ultima praesentatione, non capiantur nisi in suis comitatibus et hoc modo; nos, vel, si extra regnum fuerimus, capitalis justiciarius noster, mittemus duos justiciarios per unumquemque comitatum per quatuor vices in anno, qui, cum quatuor militibus cujuslibet comitatus electis per comitatum, capiant in comitatu et in die et loco comitatus assisas praedictas.

19. Et si in die comitatus assisae praedictae capi non possint, tot milites et libere tenentes remaneant de illis qui interfuerint comitatui die illo, per quos possint judicia sufficienter fieri, secundum quod negotium fuerit majus vel minus.

20. Liber homo non amercietur pro parvo delicto, nisi secundum modum delicti; et pro magno delicto amercietur secundum magnitudinem delicti, salvo contenemento suo; et mercator eodem modo salva mercandisa sua; et villanus eodem modo amercietur salvo wainnagio suo, si inciderint in misericordiam nostram; et nulla praedictarum misericordiarum ponatur, nisi per sacramentum proborum hominum de visneto.

21. Comites et barones non amercientur nisi per pares suos, et non nisi secundum modum delicti.

22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo, nisi secundum modum aliorum praedictorum, et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.

23. Nec villa nec homo distringatur facere pontes ad riparias, nisi qui ab antiquo et de jure facere debent.

24. Nullus vicecomes, constabularius, coronatores, vel alii ballivi nostri, teneant placita coronae nostrae.

25. Omnes comitatus, hundredi, wapentakii, et trethingii, sint ad antiquas firmas absque ullo incremento, exceptis dominicis maneriis nostris.

26. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonitione nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et inbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo, ad valentiam illius debiti, per visum legalium hominum, ita tamen quod nihil amoveatur, donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit; et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et, si nihil nobis debeatur ab ipso, omnia catalla cedant defuncto, salvis uxoris ipsius et pueris rationabilibus partibus suis.

27. Si aliquis liber homo intestatus decesserit, catalla sua per manus propinquorum parentum et amicorum suorum, per visum ecclesiae distribuantur, salvis unicuique debitis quae defunctus ei debebat.

28. Nullus constabularius, vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus, nisi statim inde reddat denarios, aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.

29. Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si facere voluerit custodiam illam in propria persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit propter rationabilem causam; et si nos duxerimus vel miserimus eum in exercitum, erit quietus de custodia, secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu.

30. Nullus vicecomes, vel ballivus noster, vel aliquis alius capiat equos vel caretas alicujus liberi hominis pro cariagio faciendo, nisi de voluntate ipsius liberi hominis.

31. Nec nos nec ballivi nostri capiemus alienum boscum ad castra, vel alia agenda nostra, nisi per voluntatem ipsius cujus boscus ille fuerit.

32. Nos non tenebimus terras illorum qui convicti fuerint de felonia, nisi per unum annum et unum diem, et tunc reddantur terrae dominis feodorum.

33. Omnes kydelli de cetero deponantur penitus de Thamisia, et de Medewaye, et per totam Angliam, nisi per costeram maris.

34. Breve quod vocatur Praecipe de cetero non fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittere possit curiam suam.

35. Una mensura vini sit per totum regnum nostrum, et una mensura cervisie, et una mensura bladi, scilicet quarterium Londoniense, et una latitudo pannorum tinctorum et russetorum et halbergettorum, scilicet duae ulnae infra listas; de ponderibus autem sit ut de mensuris.

36. Nihil detur vel capiatur de cetero pro brevi inquisitionis de vita vel membris, sed gratis concedatur et non negetur.

37. Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam, vel per sokagium, vel per burgagium, et de alio terram teneat per servitium militare, nos non habebimus custodiam haeredis nec terrae suae quae est de feodo alterius, occasione illius feodifirmae, vel sokagii, vel burgagii; nec habebimus custodiam illius feodifirmae, vel sokagii, vel burgagii, nisi ipsa feodifirma debeat servitium militare. Nos non habebimus custodiam haeredis vel terrae alicujus, quam tenet de alio per servitium militare, occasione alicujus parvae sergenteriae quam tenet de nobis per servitium reddendi nobis cultellos, per sagittas, vel hujusmodi.

38. Nullus ballivus ponat de cetero aliquem ad legem simplici loquela sua, sine testibus fidelibus ad hoc inductis.

39. Nullus liber homo capiatur, vel imprisonetur, aut dissaisiatur, aut utlagetur, aut exuletur, aut aliquo modo destruatur, nec super eum ibimus, nec super eum mittemus, nisi per legale judicium parium suorum vel per legem terrae.

40. Nulli vendemus, nulli negabimus, aut differemus, rectum aut justiciam.

41. Omnes mercatores habeant salvum et securum exire de Anglia, et venire in Angliam, et morari et ire per Angliam, tam per terram quam per aquam, ad emendum et vendendum sine omnibus malis toltis, per antiquas et rectas consuetudines, praeterquam in tempore gwerrae, et si sint de terra contra nos gwerrina; et si tales inveniantur in terra nostra in principio gwerrae, attachientur sine dampno corporum et rerum, donec sciatur a nobis vel capitali justiciario nostro quomodo mercatores terrae nostrae tractentur, qui tunc invenientur in terra contra nos gwerrina; et si nostri salvi sint ibi, alii salvi sint in terra nostra.

42. Liceat unicuique de cetero exire de regno nostro, et redire, salvo et secure, per terram et aquam, salva fide nostra, nisi tempore gwerrae per aliquod breve tempus, propter communem utilitatem regni, exceptis imprisonatis et utlagatis secundum legem regni, et gente de terra contra nos gwerrina, et mercatoribus de quibus fiat sicut praedictum est.

43. Si quis tenuerit de aliqua escaeta, sicut de honore Walingeford, Notingeham, Bononiae, Lainkastriae, vel de aliis eskaetis, quae sunt in manu nostra, et sunt baroniae, et obierit, haeres non det aliud relevium, nec faciat nobis aliud servitium quam faceret baroni si baronia illa esset in manu baronis; et nos eodem modo eam tenebimus quo baro eam tenuit.

44. Homines qui manent extra forestam non veniant de cetero coram justiciariis nostra de foresta per communes summonitiones, nisi sint in placito, vel pleggii alicujus vel aliquorum, qui attachiati ssint pro foresta.

45. Nos non faciemus justiciarios, constabularios, vicecomites, vel ballivos, nisi de talibus qui sciant legem regni et eam bene velint observare.

46. Omnes barones qui fundaverunt abbatias, unde habent cartas regum Angliae, vel antiquam tenuram, habeant earum custodiam cum vacaverint, sicut habere debent.

47. Omnes forestae quae afforestatae sunt tempore nostro, statim deafforestentur; et ita fiat de ripariis quae per nos tempore nostro positae sunt in defenso.

48. Omnes malae consuetudines de forestis et warennis, et de forestariis et warennariis, vicecomitibus, et eorum ministris, ripariis et earum custodibus, statim inquirantur in quolibet comitatu per duodecim milites juratos de eodem comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus, et infra quadraginta dies post inquisitionem factam, penitus, ita quod numquam revocentur, deleantur per eosdem, ita quod nos hoc sciamus prius, vel justiciarius noster, si in Anglia non fuerimus.

49. Omnes obsides et cartas statim reddemus quae liberatae fuerunt nobis ab Anglicis in securitatem pacis vel fidelis servitii.

50. Nos amovebimus penitus de balliis parentes Gerardi Athyes, quod de cetero nullam habeant balliam in Anglia; Engelardum de Cygony, Petrum et Gyonem et Andream de Cancellis, Gyonem de Cygony, Galfridum de Martinni et fratres ejus, Philippum Marc, et fratres ejus, et Galfridum nepotem ejus, et totam sequelam eorumdem.

51. Et statim post pacis reformationem amovebimus de regno omnes alienigenas milites, balistarios, servientes, stipendarios, qui venerint cum equis et armis ad nocumentum regni.

52. Si quis fuerit dissaisitus vel elongatus per nos sine legali judicio parium suorum, de terris, castellis, libertatibus, vel jure suo, statim ea ei restituemus; et si contentio super hoc orta fuerit, tunc inde fiat per judicium viginti quinque baronum, de quibus fit mentio inferius in securitate pacis: de omnibus autem illis de quibus aliquis disseisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel per Ricardum regem fratrem nostrum, quae in manu nostra habemus, vel quae alii tenent, quae nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum; exceptis illis de quibus placitum motum fuit vel inquisitio facta per praeceptum nostrum, ante susceptionem crucis nostrae: cum autem redierimus de peregrinatione nostra, vel si forte remanserimus a peregrinatione nostra, statim inde pleman justiciam exhibebimus.

53. Eundem autem respectum habebimus, et eodem modo, de justicia exhibenda de forestis deafforestandis vel remansuris forestis, quas Henricus pater noster vel Ricardus frater noster afforestaverunt, et de custodiis terrarum quae sunt de alieno feodo, cujusmodi custodias hucusque habuimus occasione feodi quod aliquis de nobis tenuit per servitium militare, et de abbatiis quae fundatae fuerint in feodo alterius quam nostro, in quibus dominus feodi dixerit se jus habere; et cum redierimus, vel si remanserimus a peregrinatione nostra, super hiis conquerentibus plenam justiciam statim exhibebimus.

54. Nullus capiatur nec imprisonetur propter appellum foeminae de morte alterius quam viri sui.

55. Omnes fines qui injuste et contra legem terrae facti sunt nobiscum, et omnia amerciamenta facta injuste et contra legem terrae, omnino condonentur, vel fiat inde per judicium viginti quinque baronum de quibus fit mentio inferius in securitate pacis, vel per judicium majoris partis eorumdem, una cum praedicto Stephano Cantuariensi archiepiscopo, si interesse poterit, et aliis quos secum ad hoc vocare voluerit: et si interesse non poterit, nihilominus procedat negotium sine eo, ita quod, si aliquis vel aliqui de praedictis viginti et quinque baronibus fuerint in simili querela, amoveantur quantum ad hoc judicium, et alii loco eorum per residuos de eisdem viginti quinque, tantum ad hoc faciendum electi et jurati substituantur.

56. Si nos dissaisivimus vel elongavimus Walenses de terris vel libertatibus vel rebus aliis, sine legali judicio parium suorum, in Anglia vel in Wallia, eis statim reddantur; et si contentio super hoc orta fuerit, tunc inde fiat in Marchia per judicium parium suorum, de tenementis Angliae secundum legem Angliae, de tenementis Walliae secundum legem Walliae, de tenementis Marchiae secundum legem Marchiae. Idem facient Walenses nobis et nostris.

57. De omnibus autem illis de quibus aliquis Walensium dissaisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel Ricardum regem fratrem nostrum, quae nos in manu nostra habemus, vel quae alii tenent quae nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum, illis exceptis de quibus placitum motum fuit vel inquisitio facta per praeceptum nostrum ante susceptionem crucis nostrae: cum autem redierimus, vel si forte remanserimus a peregrinatione nostra, statim eis inde plenam justiciam exhibebimus, secundum leges Walensium et partes praedictas.

58. Nos reddemus filium Lewelini statim, et omnes obsides de Wallia, et cartas quae nobis liberatae fuerunt in securitatem pacis.

59. Nos faciemus Alexandro regi Scottorum de sororibus suis, et obsidibus reddendis, et libertatibus suis, et jure suo, secundum formam in qua faciemus aliis baronibus nostris Angliae, nisi aliter esse debeat per cartas quas habemus de Willelmo patre ipsius, quondam rege Scottorum; et hoc erit per judicium parium suorum in curia nostra.

60. Omnes autem istas consuetudines praedictas et libertates quas nos concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro, tam clerici quam laici, observent quantum ad se pertinent erga suos.

61. Cum autem pro Deo, et ad emendationem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam, haec omnia praedicta concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate gaudere in perpetuum, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam; videlicet quod barones eligant viginti quinque barones de regno quos voluerint, qui debeant pro totis viribus suis observare, tenere, et facere observari, pacem et libertats quas ei concessimus, et hac praesenti carta confirmavimus, ita scilicet quod, si nos, vel justiciarius noster, vel ballivi nostri, vel aliquis de ministris nostris, in aliquo erga aliquem deliquerimus, vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressi fuerimus, et delictum ostensum fuerit quatuor baronibus de praedictis viginti quinque baronibus, illi quatuor barones accedant ad nos vel ad justiciarium nostrum, si fuerimus extra regnum, proponentes nobis excessum: petent ut excessum illum sine dilatione faciamus emendari. Et si nos excessum non emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro si extra regnum fuerimus, praedicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de viginti quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia totius terrae distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per captionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et reginae nostrae et liberorum nostrorum; et cum fuerit emendatum intendent nobis sicut prius fecerunt. Et quicumque voluerit de terra juret quod ad praedicta omnia exsequenda parebit mandatis praedictorum viginti quinque baronum, et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis, et nos publice et libere damus licentiam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebimus. Omnes autem illos de terra qui per se et sponte sua noluerint jurare viginti quinque baronibus, de distringendo et gravando nos cum eis, faciemus jurare eosdem de mandato nostro, sicut praedictum est. Et si aliquis de viginti quinque baronibus decesserit, vel a terra recesserit, vel aliquo alio modo impeditus fuerit, quo minus ista praedicta possent exsequi, qui residui fuerint de praedictis viginti quinque baronibus eligant alium loco ipsius, pro arbitrio suo, qui simili modo erit juratus quo et ceteri. In omnibus autem quae istis viginti quinque committuntur exsequenda, si forte ipsi viginti quinque praesentes fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui praesentes fuerint providerit, vel praeceperit, ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent; et praedicti viginti quinque jurent quod omnia antedicta fideliter observabunt, et pro toto posse suo facient observari. Et nos nihil impetrabimus ab aliquo, per nos nec per alium, per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur; et, si aliquid tale impetratum fuerit irritum sit et inane et numquam eo utemur per nos nec per alium.

Et omnes malas voluntates, indignationes, et rancores, ortos inter nos et homines nostros, clericos et laicos, a tempore discordiae, plene omnibus remisimus et condonavimus. Praeterea omnes trangressiones factas occasione ejusdem discordiae, a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam, plene remisimus omnibus, clericis et laicis, et quantum ad nos pertinet plene condonavimus. Et insuper fecimus eis litteras testimoniales patentes domini Stephani Cantuariensi archiepiscopi, domini Henrici Dublinensis archiepiscopi, et episcoporum praedictorum, et magistri Pandulfi, super securitate ista et concessionibus praefatis.

Quare volumus et firmiter praecipimus quod Anglicana ecclesia libera sit et quod homines in regno nostro habeant et teneant omnes praefatas libertates, jura, et concessiones, bene et in pace, libere et quiete, plene et integre, sibi et haeredibus suis, de nobis et haeredibus nostris, in omnibus rebus et locis, in perpetuum, sicut praedictum est. Juratum est autem tam ex parte nostra quam ex parte baronum, quod haec omnia supradicta bona fide et sine malo ingenio observabuntur. Testibus supradictis et multis aliis. Data per manum nostram in prato quod vocatur Ronimed, inter Windelsoram et Stanes, quinto decimo die Junii, anno regni nostri septimo decimo.

Friday, June 12, 2015

Farther On

by Jackson Browne

In my early years I hid my tears
And passed my days alone
Adrift on an ocean of loneliness
My dreams like nets were thrown
To catch the love that I'd heard of
In books and films and songs
Now there's a world of illusion and fantasy
In the place where the real world belongs

Still I look for the beauty in songs
To fill my head and lead me on
Though my dreams have come up torn and empty
As many times as love has come and gone

To those gentle ones my memory runs
To the laughter we shared at the meals
I filled their kitchens and living rooms
With my schemes and my broken wheels
It was never clear how far or near
The gates to my citadel lay
They were cutting from stone some dreams of their own
But they listened to mine anyway

I'm not sure what I'm trying to say
It could be I've lost my way
Though I keep a watch over the distance
Heaven's no closer than it was yesterday
And the angels are older
They know not to wait up for the sun
They look over my shoulder
At the maps and the drawings of the journey I've begun

Now the distance leads me farther on
Though the reasons I once had are gone
I keep thinking I'll find what I'm looking for
In the sand beneath the dawn
But the angels are older
They can see that the sun's setting fast
They look over my shoulder
At the vision of paradise contained in the light of the past

And they lay down behind me
To sleep beside the road till the morning has come
Where they know they will find me
With my maps and my faith in the distance moving farther on

Thursday, June 4, 2015

Mr. Churchill Says

by Ray Davies

Mr. Churchill says
We got to fight the bloody battle to the very end
Mr. Beaverbrook says
We got to save our tin
And all the garden gates
And empty cans are going to make us win

We shall defend our island
On the land and on the sea
We shall fight them on the beaches
On the hills and in the fields
We shall fight them in the streets
Never in the field of human conflict was so much owed to so few
'Cause they have made our British Empire
A better place for me and you
And this was their finest hour

Mr. Montgomery says
And Mr. Mountbatten says
We got to fight the bloody battle to the very end
As Vera Lynn would say
We'll meet again someday
But all the sacrifices we must make before the end

Did you hear that plane flying overhead?
There's a house on fire and there's someone lying dead
We got to clean up the streets
And get me back on my feet
Because we want to be free
Do your worst and we'll do our best
We're going to win the way that Mr. Churchill says

Mr. Churchill says
We got to hold up our chins
We got to show some courage and some discipline
We got to black up the windows and nail up the doors
And keep right on till the end of the war

Saturday, May 30, 2015

Purple Toupee

by John Linnell

I remember the year I went to camp
I heard about some lady named Selma and some blacks
Somebody put their fingers in the president's ears
And it wasn't too much later they came out with Johnson's wax

I remember the book depository
Where they crowned the king of Cuba
Now that's all I can think of, but I'm sure there's something else
Way down inside me, I can feel it coming back

Purple toupee will show the way
When summer brings you down
Purple toupee and gold lame
Will turn your brain around

Chinese people were fighting in the park
We tried to help them fight, no one appreciated that
Martin X was mad when they outlawed bell bottoms
Ten years later they were sharing the same cell

I shouted out, 'Free the Expo '67!'
'Til they stepped on my hair and then told me I was fat
Now I'm very big, I'm a big, important man
And the only thing that's different is underneath my hat

Purple toupee is here to stay
After the hair has gone away
The purple brigade
Is marching from the grave

We're on some kind of mission
We have an obligation
We have to wear toupees

Monday, May 25, 2015

Some Mother's Son

by Ray Davies

Some mother's son lies in a field
Someone has killed some mother's son today
Head blown up by some soldier's gun
While all the mothers stand and wait
Some mother's son ain't coming home today
Some mother's son ain't got no grave

Two soldiers fighting in a trench
One soldier glances up to see the sun
And dreams of games he played when he was young
And then his friend calls out his name
It stops his dream, and as he turns his head
A second later he is dead

Some mother's son lies in a field
Back home they put his picture in a frame
But all dead soldiers look the same
While all the parents stand and wait
To meet their children coming home from school
Some mother's son is lying dead

Somewhere someone is crying
Someone is trying to be so brave
But still the world keeps turning
Though all the children have gone away

Some mother's son lies in a field
But in his mother's eyes he looks the same
As on the day he went away
They put his picture on the wall
They put flowers in the picture frame
Some mother's memory remains