Wednesday, March 5, 2008

Magnificat

attributed to Mary
by Luke, via Jerome
edited by John Rutter


Magnificat anima mea dominum
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen eius,

et misericordia eius a progenie in progenies
timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae:
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio,
et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen

0 comments: